- PIACULA fieri admissorum
- PIACULA fieri admissorumdevotâ aliquâ animante, aut aliâ re cum exsecrationibus interpositâ, ut peccatores poenam evaderent, vetus Gentilium persunsio fuit, in qua vestigium aliquod sacrae veritatis, ut in aliis nonnullis, haud leviter conspicuum. Eam in rem saepe homines immolatos, finibus submotos, in furens pelagos naufragii tempore coniectos, consecratos Diis inferis legimus. Item hostias, in quarum capita derivarentur poenae, caesas. Nec non facta alia negotia, aut Ludos, aut Templa, Sacrificia et multa hoc genus, quibus portentorum omniumque dirorum effectus arcebantur. Vide elegantem librum Iul. Obsequentis, neque non Livii Historiam passim. Et multa hoc genus collegit in Supenstitionum Commentariis C. Barthius. Sic portentum triste erat infans Archemorus, in facie totius exercitus a serpente peremptus, et Piaculum debebant, ob caesum Nemeaei Iovis famulum serpentem, Graeci, apud Statium, Theb. l. 6. v. 87.—— quae crimina caesiAnguis et infausti cremet atra piacula belli?Ad quem loc. Luctatius, Ut expientur bellatores, inquit, ne infeliciter militent. Petita autem plerumque ab Oraculis, caedibus inprimis patratis, piacula sunt. Unde apud eundem, Theb. l. 1. v. 569. ubi de sacro serpente, Pythii fani custode, ab apolline perempto,—— nova deinde piacula caediserquirens, nastri tecta haud opulenta CrotopiAttigit —— ——Superstitione scil. veteri, quae etiam belluarum caedem expiandam putabat, persuasronem adhuc servantibus Mahometanis, uti supra diximus suô locô. Vide de Piacularibus Sacrificiis genti Horatiae apud Romanos traditis, Livium, l. 1. c. 26. et plura hanc in rem hîc passim, inprimis ubi de Expiationis festo. Veterum Lustrationibus, Purificationibus etc. Hinc piacida, pro poenis, apud Statium iterum, d. l. v. 236. de Oedipo excaecato,—— Aeterna piacula solvit.Et verbum piaculo, apud Catonem, c. 141. Mars pater te hisce suovitaurilibus piaculo. Et mox, Mars pater te hôc porcô piaculo. i. e. propitium reddo etc. De Piaminibus populo divisis, in Ludis Saecularibus, vide infra ubi de iis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.